Autor: silmarillion
viernes, 08 de junio de 2007
Sección: Toponimia
Información publicada por: silmarillion
Mostrado 132.261 veces.


Ir a los comentarios

Eulalia la bien hablada

-

Más informacióen en: http://www.apresmoiledeluge.blogspot.com


Comentarios

Tijera Pulsa este icono si opinas que la información está fuera de lugar, no tiene rigor o es de nulo interés.
Tu único clic no la borarrá, pero contribuirá a que la sabiduría del grupo pueda funcionar correctamente.


  1. #1 silmarillion 03 de mayo de 2005

    He subido la imagen de un breviario aragonés del siglo XV con la imagend del martirio de Santa Eulalia de Barcelona, donde aparece crucificada en una cruz aspada o de San Andres. El himno correspondiente al rito hispano mozárabe es: Fulget hic honor sepulchri (Die XII Februarii. In festo sanctae Eulaliae virginis Barchinonensis. Ad Vesperum, in Laudibus / 12 de febrero. Santa Eulalia de Barcelona, virgen. Vísperas y Laudes) Fulget hic honor sepulchri Martyris Eulaliae, Quem sacro signavit idem Passionum stigmate; Huc vocat adesse cunctos: Convenit occurrere. Germinis hujus propago, Vel caterva confluens, Barchinona augusta semper, Stirpe aucta insigni, Civium florens corona, Plebs fidelis inclyta. Virginem videte vestram, Quam sit index gloriae; Quae fide probata terret Sic furentem judicem, Praedicans Crucis honorem, Vel salutis Judicem. Haec enim caesa catomis Sistitur equuleo, Caeditur, exungulatur, Atque flammis uritur; Terminum habere laudis Inter ista nesciens. Ambiens Crucis patronum, In Cruce suspenditur: Corpus illic ad honorem Nix polorum protegit: Sic calore plena sancto, Passionem sustulit; Hujus ex ore columba, Jam solutis artubus, Prosilit mire per auras, Ceu volatu percito; Virginem vicisse clamans In supernis sedibus: Quam tamen Dei puella Gestiens praecurrere, Lege jam mortis peracta, gaudiis adtollitur: Sicque risu corporato, Corda mulcet flentium. Lucida felix per orbem Barchinon adtolleris, Quae sinu pignus retentans Tam salubre, tam pium; Scilicet, tanti habendo Corporis consortium. O beata sponsa Christi Virgo clementissima, Suscipe jam singulorum Vota, vel suspiria: Postulans Christum precatu, Quo gementes audiat: Non iniquis serviamus Mente factionibus; Non caro jugum rebellis Suave Christi renuat; Sed sacri caloris omnes Sanctitate fulgeant: Solve quod taedet, quod urget Mortis ad perniciem, Pestilens morbus recedat; Mucro hostis subruat; Vita sit tranquilla cunctis; Sint quieta tempora: Civibus occurre, Civis, Et salutem porrige; Esto sic patrona nobis In relatu gratiae, Sicut es vicina coelis Ad favorem gloriae. Inter haec admixtus ipse Conquirat et Quiricus, Qui tui locum sepulchri Regulis monasticis Ad honorem consecravit Sempiterni numinis: Ut mei post claustra carnis Sis memor in aethere; Et minus, quod hic peregi, Tu valenter suppleas: Haec tibi perlata vota, Vel camoena consecrans. Gloria Patri, Natoque Semper, et Paraclito; Laus, potestas, atque virtus, Gratiarum copia: Quem Deum cuncta fatentur Saeculorum saecula Amen.

  2. #2 silmarillion 03 de mayo de 2005

    Laudas y segundas vísperas de Eulalia de Mérida, según el rito hispano mozárabe Laudem beatae Eulaliae (Die X Decembris. In festo sanctae Eulaliae, virginis et martyris. Ad Vesperum, in exeunte Vespera / 10 de diciembre. Santa Eulalia de Mérida, virgen y mártir. Laudes y segundas Vísperas) Laudem beatae Eulaliae Puro canamus pectore: Quam Christus inter Martyres Casto sacravit sanguine. Quae clausa duris postibus, Interque fortes cardines; Somni, cibique nescia Christum canebat pervigil. Custos tremendi luminis lux stupebat in vinculis: In Carceris angustia Mentis beatae gaudia. Judex furore turbidus, Surgit cruentis faucibus, Et increpat noctis moram, Sanctam daturus hostiam. lentoque primo verbere Christi Puella caeditur; Sed consecrare pernegat libamen aris impium. Tunc in reciso stipite Ductis in altum brachiis, latus Puellae caeditur, Nudaque flammis uritur. Victor recedit spiritus, Corpus relinquens pallidum; Quod lege mortis perditum Reducat ad vitam Deus. Jam jam quieti psallite, Patrique laudem dicite, Christumque laudemus pium, Simulque Sanctum Spiritum. Haec nos redemit Trinitas, Cujus perennis gloria In saecla nescit mori, Vivens per omne saeculum. Amen.

  3. Hay 2 comentarios.
    1

Si te registras como usuario, podrás añadir comentarios a este artículo.

Volver arriba